Ambrosius, De Nabuthae, § 36
1 | Habes inquit multa bona. |
| |
| |
2 | nescit auarus bona nisi ea quae quaestuosa sunt nominare. |
| |
| |
3 | sed adquiesco ei, ut bona dicantur quae sunt pecuniaria. |
| |
| |
4 | cur ergo de bonis facitis mala, cum de malis bona facere debeatis? scriptum est enim: facite uobis amicos de mammona iniquitatis. |
| |
| |
5 | ei ergo qui uti sciat bona sunt, qui uti nesciat recte mala. |
| |
| |
6 | dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. |
| |
| |
7 | quid hoc melius? bona sunt, si pauperi largiaris, in quo tibi debitorem deum quadam pietatis faeneratione constituas. |
| |
| |
8 | bona sunt, si aperias horrea iustitiae tuae, ut sis panis pauperum, uita egentium, oculus caecorum, orbatorum infantium pater. |