Ambrosius, De Nabuthae, § 33
1 | Uicta est spes anari, rumpuntur uetusta horrea messibus nonis. |
2 | 'minus habui et frustra seruaui; plus natum est. |
| |
| |
3 | cui congrego? dum incrementa pretiorum aucupor, amisi usum beneficiorum. |
| |
| |
4 | quantas anni superioris frumento potui animas pauperum reseruare? haec me magis delectarent pretia, quae non nummo aestimantur, sed gratia. |
| |
| |
5 | imitabor sanctum Ioseph humanitatis praedicatione, clamabo uoce magna: uenite, pauperes, edite panes meos, expandite gremium, suscipite frumentum. |
| |
| |
6 | fecunditas diuitis, totius orbis abundantia omnium debet esse fertilitas'. |
| |
| |
7 | tu uero non hoc dicis, sed ais: destruam horrea. |
| |
| |
8 | recte destruis ea, a quibus nullus pauper onustus reuertit. |
| |
| |
9 | horrea iniquitatis receptacula, non pietatis subsidia. |
10 | recte destruit, quia sapienter aedificare non nouit. |
| |
| |
11 | destruit sua diues, qui nescit aeterna, destruit horrea, qui non nouit sua frumenta diuidere, sed claudere. |