1 | et dixit: hoc faciam, destruam horrea. |
2 | putes adhuc illum dicere: aperiam horrea, ingrediantur qui tolerare famem non queunt, ueniant inopes, intrent pauperes, repleant sinus suos. |
3 | destruam parietes, qui excludunt esurientem. |
4 | ut quid ego abscondam, cui deus facit abundare quod largiar? ut quid repagulis portarum claudam frumenta, quibus deus totum repleuit camporum ambitum, quae sine custode nascuntur et abundant? |