monumenta.ch > Ambrosius > 28
Ambrosius, De Nabuthae, § 27 <<<     >>> § 29

Ambrosius, De Nabuthae, § 28

1 ipsum nomen considera.
2 Ditem dicunt gentiles inferi praesulem, arbitrum mortis.
3 ditem appellant et diuitem, quod nisi mortem diues inferre non nouerit, cui regnum de mortuis, cui sedes inferna sint.
4 quid est enim diues nisi inexplebilis quidam gurges diuitiarum, inexplebilis auri fames aut sitis? quo plus hauserit, plus inardescit.
5 qui diligit inquit argentum non satiabitur argento et infra: et quidem hoc pessimus languor; sicut enim fuit, ita et abiit, et abundantia eius laborat in uentum.
6 et quidem omnes dies eius in tenebris et luctu et iracundia multa et languore et ira, ut tolerabilior sit condicio seruulorum; illi enim hominibus seruiunt, iste peccato; qui enim facit peccatum seruus est peccati.
7 semper in laqueis, semper in uinculis, numquam liber a conpedibus, quia semper in criminibus.
8 quam misera ser573 A uitus seruire peccatis!
Ambrosius HOME

bnf1732.333