monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, De Nabuthae, § 26 <<<     >>> § 28

Ambrosius, De Nabuthae, § 27

1 'Quis artifex unum diem uitae hominis potuit adiungere? quem diuitiae ab inferis redemerunt? cuius aegritudinem pecunia mitigauit? non in abundantia inquit uita eius.
2 et alibi: nihil prosunt thensauri iniustis, iustitia autem liberat a morte.
3 merito clamat Dauid: diuitiae si fluant, nolite cor adponere.
4 quid enim mihi prosunt, si me a morte liberare non possunt? quid mihi prosunt, si mecum post mortem esse non possunt? hic adquiruntur, hic relinquuntur.
5 somnium igitur loquimur, non patrimonium.
6 unde bene ait idem propheta de diuitibus: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis, hoc est: nihil inuenerunt operibus suis diuites, qui nihil pauperi contulerunt.
7 nullius iuuerunt inopiam, nihil ad utilitatem suam proficiens repperire potuerunt.
Ambrosius HOME

bnf1732.333