monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, De Nabuthae, § 23 <<<     >>> § 25

Ambrosius, De Nabuthae, § 24

1 haesi, fateor, uerum quid faciam? nullum uendam.
2 sed dum unum considero, omnes fame uidebo pereuntes.
3 si unum tradam, quibus oculis uidebo ceteros de mea inpietate suspectos, ne alios quoque uendam? quo pudore regrediar domum, quomodo intrabo, quo habitabo affectu, qui mihi abnegaui filium, quem non morbus absumpsit, non mors abstulit? qua conscientia considerabo mensam meam, quam sicut nouella oliuarum in circuitu tot filii uestiebant?'
Ambrosius HOME

bnf1732.333