monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De Nabuthae, § 19 <<<     >>> § 21

Ambrosius, De Nabuthae, § 20

1 quanti necantur, ut uobis quod delectat paretur! funesta fames uestra, funesta luxuries.
2 ille de summis culminibus ruit, ut frumentis ampla uestris receptacula praepararet.
3 ille de sublimi cacumine altae arboris decidit, dum genera explorat uuarum, quas deferat, quibus digna conuiuio tuo uina fundantur.
4 ille mari mersus est, dum ueretur, ne piscis mensae tuae desit aut ostrea.
5 ille brumali 20 frigore, dum lepores inuestigare aut laqueis studet aues captare, diriguit.
6 ille ante oculos tuos, si quid forte displicuit, uerberatur ad mortem atque ipsas epulas fuso cruore respergit.
7 denique diues erat, qui sibi ad mensam caput prophetae pauperis iussit adferri et aliud unde saltatrici praemium solueret non inuenerat nisi ut pauperem iuberet occidi.
Ambrosius HOME

bnf1732.333