Ambrosius, De Nabuthae, § 18
1 | noui ego diuitem in agrum proficiscentem panes breuiores urbe delatos numerare solere, ut pro numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset. |
| |
| |
2 | nolebat obsignatum aperire horreum, ne quid de condito minueretur. |
| |
| |
3 | panis unus diei deputabatur, qui tenacem satiare 570 A uix posset. |
| |
| |
4 | comperi etiam ueri fide, si quando ei ouum esset adpositum, queri quod pullus esset occisus. |
| |
| |
5 | hoc ideo scribo, ut cognoscatis uindicem esse dei iustitiam, quae lacrimas pauperum uestro ulciscatur ieiunio. |