monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Nabuthae, § 15 <<<     >>> § 17

Ambrosius, De Nabuthae, § 16

1 compara nunc affectum pauperis.
2 nihil habet et ieiunare uoluntarius nisi deo nescit, ieiunare nisi ex necessitate non nouit.
3 eripitis quidem pauperibus uniuersa, aufertis omnia, nihil relinquitis, poenam tamen pauperum uos potius, diuites, sustinetis.
4 illi ieiunant, si non habeant, uos, cum habetis.
5 a uobis igitur prius poenam exigitis quam pauperibus inrogatis.
6 uos igitur uestro affectu luitis miserae paupertatis aerumnas, et pauperes quidem non habent quo utantur, uos autem nec ipsi utimini nec alios uti sinitis.
7 eruitis aurum de metalli uenis et rursus absconditis.
Ambrosius HOME

bnf1732.333