Ambrosius, De Nabuthae, § 14
1 | his auditis turbatus est auari spiritus regis. |
| |
| |
2 | et dormiuit in lecto suo et uelauit faciem suam et non manducauit panem suum. |
| |
| |
3 | lugent diuites, si non potuerint aliena diripere; si suis pauper non cesserit facultatibus, uim maeroris tegere non possunt. |
| |
| |
4 | dormire desiderant, uelant faciem suam, ne quicquam in orbe terrarum alienum uideant, ne quicquam in hoc mundo non esse suum nouerint, ne audiant uicinum iuxta se aliquid possidere. |
| |
| |
5 | ne audiant pauperem sibi contradicentem: horum sunt animae quibus dicit propheta: mulieres diuites, exsurgite. |