1 | Audiuimus uocem diuitis aliena quaerentis, audiamus uocem pauperis propria uindicantis: non fiat inquit hoc a deo, ut dem tibi hereditatem patrum meorum. |
2 | quasi quandam contagionem sui pecuniam esse diuitis arbitratur, quasi dicat: pecunia tua tecum sit in perditionem, ego autem hereditatem patrum meorum non possum uendere. |
3 | habes quod sequaris, diues, si sapias, ut non uendas agrum tuum pro nocte meretricis, non transfundas ius tuum pro sumptu comissationis deliciarumque inpensis, non adiudices domum tuam ad ludum aleae, ne ius hereditariae pietatis amittas. |