Ambrosius, De Nabuthae, § 5
1 | rex Achab in Istrahel erat et pauper Nabuthae. |
| |
| |
2 | ille regni opibus adfluebat, iste angusti soli possidebat caespitem. |
| |
| |
3 | nihil pauper de possessionibus diuitis concupiuit, rex sibi egere nisus est, quia uineam habebat pauper uicinus. |
| |
| |
4 | quis igitur tibi pauper uidetur? qui contentus est suo an qui concupiscit alienum? alter certe pauper censu uidetur, alter pauper affectu est. |
| |
| |
5 | affectus diues egere non nouit, census abundans nequit auari pectus explere. |
| |
| |
6 | ideoque diues cupidus in inuidia possessionis et paupertatis querella est. |