Ambrosius, De Nabuthae, § 4
1 | Sed quid arbitraris quod. |
| |
| |
2 | dum uiuis, abundas omnibus? o diues, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse uidearis, qui te diuitem dicis. |
3 | quanto plus habueris. |
| |
| |
4 | plus requiris et quidquid adquisieris, tamen tibi adhuc indices. |
| |
| |
5 | inflammatur lucro auaritia, non restinguitur. |
| |
| |
6 | quasi gradus quosdam cupiditas habet; quo plures ascenderit eo ad altiora festinat, unde sit grauis ruina lapsuro. |
| |
| |
7 | tolerabilior tamen iste, cum minus haberet, census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis augmentum. |
| |
| |
8 | non uult esse degener uotis, pauper in desideriis. |
| |
| |
9 | ita duo intolerabilia simul iungit, ut ambitiosam spem diuitis augeat et non deponat mendicitatis affectum. |
| |
| |
10 | denique docet nos scriptura diuina quam misere egeat, mendicet abiecte. |