Ambrosius, De Nabuthae, § 3
1 | ( plura cum diuite pereunt. |
| |
| |
2 | sericae uestes et auro intexta uelamina, quibus diuitis corpus ambitur, damna uiuentium, non subsidia defunctorum sunt. |
| |
| |
3 | unguentum accipis, diues, et faetidus es; perdis alienam gratiam nec adquiris tuam. |
| |
| |
4 | heredes relinquis, qui litigent. |
| |
| |
5 | heredibus relinquis depositum magis hereditarium quam commodum uoluntarium, qui id quod relictum est minuere ac uiolare formident. |
| |
| |
6 | si frugi heredes sunt, custodiunt; si luxuriosi, exhauriunt. |
| |
| |
7 | itaque aut bonos heredes perpetua condemnas sollicitudine aut malos dimittis, quo tua facta condemnent. |