Ambrosius, De Nabuthae, § 2
1 | quousque extenditis, diuites, insanas cupiditates? numquid soli habitabitis super terram? cur eicitis consortem naturae et uindicatis uobis possessionem naturae? in commune omnibus, diuitibus atque pauperibus, terra fundata est: cur uobis ius proprium soli, diuites, adrogatis? nescit natura diuites, quae omnes pauperes generat. |
| |
| |
2 | neque enim cum uestimentis nascimur, cum auro argentoque generamur. |
| |
| |
3 | nudos fundit m lucem egentes cibo amictu poculo, nudos recipit terra quos - edidit, nescit fines possessionum sepulchro includere. |
| |
| |
4 | caespes angustus aeque et pauperi abundat et diuiti et terra, quae uiueutis non cepit allectum, totum iam diuitem capit. |
| |
| |
5 | nescit ergo natura discernere quando nascimur, nescit quando deficimus. |
| |
| |
6 | omnes similes creat, omnes similes gremio claudit sepulchri. |
| |
| |
7 | quis discernat species mortuorum? redoperi terram . et, s) potes, diuitem deprehende. |
| |
| |
8 | eruderato paulo post tumulum et, si cognoscis, egentem argue nisi forte hoc solo, quod |