monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, De Nabuthae, § 2

Ambrosius, De Nabuthae, § 1

1 Nabuthae historia tempore uetus est, usu cottidiana.
2 quia enim diuitum non cottidie concupiscit aliena? quia opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem atque inopem auiti ruris eliminare finibus? quis contentus est suo? cuius non inflammet diuitis animum uicina possessio? non igitur unus Achab natus est, sed quod peius est cottidie Acbab nascitur et numquam moritur huic saeculo.
3 si unus occidat, adsurgunt plurimi.
4 plures qui rapiant quam qui amittant.
5 non unus Nabuthae pauper occisus est; cottidie Nabuthae sternitur, cottidie pauper occiditur.
6 hoc metu percitum humanum genus cedit iam suis terris, migrat cum paruulis pauper onustus pignore suo, uxor sequitur inlacrimans, tamquam ad bustum prosequatur maritum.
7 minus tamen deplorat illa, quae deflet suorum funera, quia etsi amisit coniugis praesidium, sepulchrum tenet, etsi filios non tenet, tamen exules non dolet, non ingemit grauiora funeribus tenerae prolis ieiunia.
Ambrosius HOME

bnf1732.333