monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, IX. <<<    

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, CAPUT X.

106 Sed plerique eamdem sectam sequentes, disputationis genere discordare se putant ab his, qui dissimilem Patri per omnia Filium dicunt. Ideo horum quoque qui similem dicunt Filium, sed non unius substantiae cum Patre, ineptias discutiamus.
107 Sed quae non unius naturae sunt, diversae sunt utique atque distantis: et quae distantis naturae, consequens est ut similia esse non possint; nisi forte secundum speciem similia dicas, dissimilia secundum veritatem. Nam et lactis et nivis et cygni [Nonnulli mss., albentis coloris species est.] albentis concolor species est, sed discrepantiam servat distantis naturae; nec differentia naturarum specierum similitudine coloratur.
108 Quomodo ergo isti similem dicunt Patrem et Filium, qui unitatem substantiae negant? An secundum formam et figuram et colorem similem putant? Sed haec corporis sunt, haec compositionem quamdam indicant. Quomodo autem [Ita edit. omnes, exceptis ultimis duabus Paris. ubi legimus in invisibili . . . . aptamus, novissima optamus. Cum hac mss. prope ad unum consentiunt, nisi quod particulam in praetermittunt, potior tamen est communis, quae nostra etiam est, lectio.] invisibili similitudinem secundum colorem aptamus aut formam? Aut quomodo creatura potest esse similis increato? Quomodo splendor gloriae, et character substantiae eius [Heb. 1, 3]; si diversa gloria, ut illi dicunt, diversa substantia est.
109 Secundum gloriam, inquiunt, et operationem similis est, et propterea imago Dei dicitur Filius. Ergo si per aliqua, non per omnia similis, pro parte similis, pro parte dissimilis. Huic autem propositioni consequens est, ut si ex parte similis, non in toto est, pro parte sit Dei imago composita: ac per hoc sequitur, ut et ipse compositus videatur, cuius sit imago composita. Composita autem si ex parte similitudinem servet, imago eius ex parte similis esse non possit.
110 Sed qui similem secundum unitatem naturae negant, similem caeteris arbitrantur. Solent enim dicere: Cur putatis quia multum dedit Scriptura Filio, quia imaginem dixit; cum ipse Deus dixerit hominibus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum [Lev. 19, 2]? Et Filius dixerit: Estote perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est [Matth. 16, 48]? Nec intelligunt eo ipso astrui: quia non secundum partem, sed secundum plenitudinem divinitatis et perfectionem similis sit Filius Patri. Denique si multi similes, cur solus Filius imago invisibilis Dei dicitur, et character substantiae eius; nisi [Mss. tres, in eo natura eiusdem unitatis, et eiusdem, etc.; duo, in eius natura eiusdem unitatis, etc. Reliqui vero et omnes edit. ut nos in textu.] quia in eo naturae eiusdem unitas, et eius maiestatis expressio est?
111 [Hactenus disputavit Ambrosius contra puros ac rigidos Arianos, quales erant Aetiani, Eunomiani, et Anomoei, quos omnes communi nomine Troglitas seu Troglodytas, quod in speluncis conventus ac synaxes suas haberent, vocari solitos ex Theodoreti lib. IV Haeret. Fabul. cap. 3 intelligimus: iam vero ad remissiores accedit, eos nimirum a quibus dictio ὁμοούσίος, quae in Nicaena synodo instituta est, reiiciebatur; ut ei substitueretur vox ὁμοιούσιος. Hos Epiphanius, Haeres. 73, Semiarianos appellat, sicut et Augustinus de Haeres, cap. 58. Quod vero ad divisionem Arianorum in plures rivos, illam iam perstrinxerat Ambrosius lib. I de Fide cap. 6, num. 45.] Alia enim secundum imitationem similitudo, alia secundum naturam: quod propositorum exemplorum etiam verba indicant; dicit enim Scriptura: Estote sancti; ut id fiant per imitationem. Hominibus ergo dicitur: Estote, quia non sunt: de se autem dicit Deus, quia sanctus sum; non utique proficiente processu, sed manente natura. Deinde ait Sapientia: Estote perfecti; ut incipiant habere, quod non habent. De Patre autem dicit: Sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est. Est ergo perfectus Pater, qui semper est. Ideo eius vel οὐσία Graece, quod sit semper; vel Latine, quod in suo maneat, nec ope subsistat aliena, appellatur substantia.
112 Sanctus ergo Pater, et perfectus Pater, sanctus etiam et perfectus Filius, quasi imago Dei. imago autem Dei, quia omnia quae sunt Dei, videntur in Filio, id est, sempiterna divinitas, omnipotentia atque maiestas. Talis ergo qualis est Deus, sua videtur in imagine. Unde oportet ut imaginem eius talem credas, qualis est Deus. Nam si imagini detrahas, et utique ei, cuius imago est, videbitur esse detractum: si minorem imaginem credas, minor Deus apparebit in imagine. Qualem enim aestimaveris imaginem, talis tibi videbitur is, cuius invisibilis est imago. Dixit imago: Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. 14, 9]. Et qualem aestimaveris eum, cuius imaginem esse Filium credis; talis tibi necessario Filius aestimandus est. Unde quia increatus Pater, increatus et Filius; quia non minor Pater, non minor Filius; quia omnipotens Pater, omnipotens Filius.
113 Dictum est igitur, etiamsi usurpent quod non legunt, ut ingenitum dicant; eo verbo tamen nihil impediri quominus unius naturae atque substantiae Christum cum Patre esse credamus. Quod si unius naturae, utique unius potentiae.
114 Qui quidem locus haud difficilior est ad refellenda studia perfidorum. Quomodo enim negant omnipotentem Christum, quod scriptum est, qui volunt usurpare, quod non docent scriptum? Omnipotentem etenim Christum supra docuimus [Lib. II de Fide c. 3], et in Ioannis evangelistae Apocalypsi, [Mss. aliquot, et in Zacharia propheta.] et in Zachariae prophetia, et in Evangelio significatum. Quae si quis recensenda putat, superiora revolvat et repetat.
115 Tamen quod ibi propter congestionem testimoniorum pene praeterii, dicant de quo putent dictum, quod Amos prophetavit; sic enim scriptum est: Dominus qui attigit terram, et movet eam, et lugebunt omnes commorantes in ea. Et [Rom. edit. sola, Et ascendet sicut flumen consummatio eius, et descendet sicut flumen Aegypti. Quia aedificat, etc.] ascendet sicut flumen Aegypti, quia aedificat super coelum ascensionem suam, et repromissionem suam super terram confirmat: qui advocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, Dominus omnipotens nomen est ei. Nonne haec omnia in Filium intelligunt convenire, qui terram descendens tetigit, in passione commovit, de terris ascendit in coelum, et super terram descendit e coelo, sicut ipse promiserat?
116 Sed quid de Filio laboro, cum etiam Spiritum omnipotentem Scriptura testetur? Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum [Psal. 32, 6]. Et de Sapientia scriptum est quia habeat in se omnipotentem Spiritum; dicit enim Salomon: Quia omnium artifex docuit me Sapientia [Sap. 7, 12]. Est enim in ea Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, [Vet. edit. ac mss. non pauci, subtilis, bonus, mobilis; Rom. et mss. caeteri, subtilis, bene mobilis. Rursus vero ubi omnes edit. et mss. longe plurimi, acutus, providens, possibilis; nonnulli mss., acutus impassibilis. Denique pro, spirituum invisibilium, quod est in cunctis edit. et maiori numero mss., legitur in quibusdam, spiritus invisibilium.] subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus, manifestus, inviolabilis, bonum amans, acutus, providens, possibilis, munificus, benignus, stabilis, integer, sine sollicitudine, qui omnia potest, omnia spectans, et per omnia penetrans spirituum intelligibilium.
Ambrosius HOME

csg98.207 csg102.265

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, IX. <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik