Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, CAPUT IX.
89 | Nunc illi asserant ubi ingenitum Patrem legerint. Sed si dialectico more concedi sibi id postulant, ut quod lectum non sit pro lecto usurpent, produnt se contentionis studio differri, non cognitionem quaerere veritatis. Namque in ipsa dialectica si non concedatur, quod concedi sibi postulant, quo aditum contentionis invenire desiderant, principium invenire nequeunt disputandi. Et hoc ibi, ubi contentio est magis de disputationis argutiis, quam de examine veritatis. Haec est enim dialecticorum gloria, si videantur expugnare verbis et refellere veritatem: et contra definitio fidei est, ut veritas, non verba pendantur. Denique verba philosophorum excludit simplex veritas piscatorum. |
90 | Quae igitur ista assertio est, ubi si non donavero eis verbum ingeniti, assertionis principium invenire non possunt? Ubi ergo legerint, demonstrent. |
91 | Exciderat animo: nunc redeo in memoriam. Lectum est, inquiunt; nam Arius dixit ingenitum Patrem, et genitum et creatum Filium. En quo auctore contra apostolica scripta contendant: contendant tamen, si modo se Arii discipulos esse fateantur. Nam quomodo negant magistrum, cuius inventum sequuntur? |
92 | Sed si illi hoc dicunt, quod Arius: iustius ego debeo dicere, quod Apostolus dixit [Ephes. 3, 14]. Patrem enim dixit, non ingenitum nominavit: Filium dixit, et genitum Filium dixit. Quod legi, non nego; immo libenter usurpo: quod non legi, usurpare non debeo. Sed tamen, quod in dialectica non faceremus, usurpent; si non et forte dicant quia genitum non legimus Patrem sicut Filium, ideo ingenitum aestimare debemus. |
93 | Intelligitur hoc, ergo non legitur. Sed si intelligitur, nec Spiritum sanctum genitum legi: ergo et Spiritus, quia genitus non est, ingenitus utique secundum vestram sententiam nominandus est. Si igitur ingenitum dicitis et genitum non posse unius esse substantiae; superest ut de Patre et Spiritu sancto, quia nec Patrem genitum legimus, nec Spiritum sanctum, unitatem divinae naturae et substantiae non negetis. Si enim in eo est vis omnis vestrae disputationis, quod ingenitus et genitus non possunt esse unius naturae: ergo qui non est genitus, cum eo qui non sit genitus, unius naturae atque substantiae est. Et si ideo putatis Patrem maiorem esse, quia genitus non est; numquid et Spiritus sanctus maior est Filio? |
94 | Multa possunt et innumera exempla suppetere, ut de eo quod genitum non sit, dicatur ingenitum. Nam et mundum plerique ingenitum esse dixerunt, et materiam rerum omnium, quam Graeci hylen dicunt, quasi silvam materialem, ingenitam esse memorarunt. Vident igitur in hoc verbo praerogativam quamdam potestatis esse non posse, nisi forte hoc verbo sibi honorare Deum videntur, quo philosophi mundum putaverunt esse donandum. Numquid ergo sic ingenitus Pater, sicut mundus? Absit. Aut hic solus Deum decet sermo, cum Deus ultra sermonum omnium sit ambitum. Nihil igitur pretiosum Deo in eo sermone, qui communis possit esse cum caeteris. |
95 | Sed tamen quemadmodum vultis, inaestimabilis sit huius praerogativa sermonis, quae non auctoritate aliqua designatur, sed vestro aestimatur arbitrio. Quo igitur hoc proficit, ut ex verbo velitis facere inter Patrem et Filium distantiam naturae, distantiam potestatis? Ingenitus, inquit, et genitus non possunt unius esse naturae atque substantiae; aut, quemadmodum interdum dicunt, inoperatus et factus non sunt unius naturae. Neque enim discretionem faciunt ingeniti et inoperati, neque distantiam volunt esse inter genitum vel creatum, modo ut creaturam Filium dicant. |
96 | Dicunt ergo quia Pater omnem causam, hoc est αἰτίαν, sicut Graeci dicunt, supergressus, cum ex alio creatus non sit, non sit filius; cum utique substantia sit, non aliunde principium habens vel causam, ex qua sit: et ideo, inquiunt, alia talis substantia esse non potest, quia omnia ex Patre Deo habent subsistendi causam. Unde non esse verisimile dicunt, ut Filius quia ex Patre est, et ex se causam non habeat ut sit, sed ex Patre, similis sit Patri: cum Pater ex alio causam non habeat, Filius autem, ut ipsi allegant, esse non potuerit, nisi hoc ipsum ex Patre ut esset, acceperit. |
97 | Ideoque ingenitum et genitum dicunt esse dissimilem; quasi vero, quod alibi saepe iam dixi, generatio potestatis sit, non naturae. Cum enim dico genitum, non proprietatem naturae, sed significationem generationis expressi; et hoc exemplis evidentioribus approbabo. Nam si generaliter dicam Filium, nec addam cuius, potest intelligi et filius hominis, et filius iniquitatis, et filius pestilentiae, et filius diaboli, sicut de Iudaeis Scriptura testatur [Ioan. 8, 44]: et quod in usu est, et foetus pecudis, et pulli columbarum. Et ideo in appellatione filiorum non est expressio significata naturae. At vero si naturam designare desidero, aut hominem nuncupabo, aut equum nominabo, aut avem dicam, ut natura possit intelligi. |
98 | Ita ergo si naturam cupio designare divinam, Deum verum debeo nominare. Cum autem Filium dico, generatum significo: cum Patrem quoque dico, generasse declaro. Non ergo hinc naturae discretionem facias, cum sit hoc significatorium generantis et geniti: significatoria autem huiusmodi exprimunt substantiae qualitatem; multi enim, ut dixi, filii, sed diversitas filiorum: alius per naturam, alius per gratiam. |
99 | Multae creaturae invisibiles et visibiles: invisibiles, ut Principatus et Potestates, Throni et Dominationes: visibiles, ut sol, luna, stellae, homo, terra. Ergo diversae species, et diversae creaturarum substantiae sunt. Itaque si velis proprietatem creaturae alicuius exprimere, aut solem, aut lunam nominabis, aut stellas: et sic intelligitur quid sit, quod significandum putaveris. |
100 | Caeterum si factum dicas aut creatum, quod interdum Filium dicunt; quia multa facta et creata sunt, non proprietatem substantiae videris significasse, sed speciem qualitatis. Aliud enim substantia, aliud qualitas est. Denique diximus et alibi, οὐσίαν ita interpretatos Latinos, ut substantiam dicerent. Οὐσὶα autem Dei cum dicitur, quid aliud significatur, nisi Deum semper esse? Quod litterae ipsae exprimunt, quoniam vis divina οὖσα ἀεὶ, hoc est, cum sit semper, οὐσὶα dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et compendium decoremque sermonis. Ergo οὐσὶα, quod semper sit Deus, significat: ingeniti autem, ut tu vis, vel geniti appellatio quomodo sit, declarat, hoc est, quod non ex alio sit Pater, nec ex se Filius. Species hic videtur esse diversa. Species utique distincta, sed indistincta divinitas. |
101 | Quaeris quomodo hoc probari possit? Etiam in creaturis ostendam diversam speciem, diversa initia in plerisque, et unam esse substantiam, et de Scripturis exempla proferam. Itaque si in his quae mortalia sunt, hoc potest convenire; quemadmodum Patris et Filii et Spiritus divinitati legem cuiusdam necessitatis imponunt? |
102 | Omnia nempe volatilia quae eiusdem generis videntur, eiusdem utique et naturae sunt, ut aquilarum unum genus et una natura est, vulturum similiter, et caeterorum secundum genus suum volatilium. Quemadmodum autem coeperint esse volatilia, tres species reperimus, et ortus eorum causas legimus esse diversas. Scriptum est enim dixisse Deum: Producant aquae repentia animarum viventium. et volatilia volantium [Gen. 1, 20]. Et paulo post, cum paradisum fecisset Deus, et posuisset in eo hominem, scriptum est, quia figuravit Deus de terra bestias agri, et volatilia coeli [Gen. 2, 19]. Significantur ergo volatilia hoc loco figurata de terra. Supra quoque legisti quia dixit Deus avibus: Crescite et multiplicamini [Gen. 1, 22]; utique ex coitu maris et feminae generationis incrementa praecipiens. Itaque advertimus etiam quae unius generis sunt, diverso modo esse coepisse: alia de aquis, alia de terra, alia de maris et feminae generatione; et unius tamen haec esse naturae, dissimilitudinemque substantiae non habere. |
103 | Quid vero tam unius naturae, quam caro nostra cum Dominici corporis veritate? Diversis tamen utraque ducta causis, diversis orta principiis est. Caro enim Domini Spiritu in Virginem superveniente [Luc. 1, 35] generata, non exspectavit virilis femineique coitus solemne commercium: caro vero nostra, nisi virilis iuxta femineusque sexus genitalia sulcis naturalibus obducat semina, intra viscera nescit materna formari; et tamen cum generationis fuerit causa diversa, carnis tamen in Christo cum hominibus omnibus una natura est. |
104 | Partus enim Virginis non naturam mutavit, sed generandi usum novavit. Denique caro de carne nata est. Habuit ergo de suo Virgo, quod traderet; non enim alienum dedit mater, sed proprium e visceribus suis contulit inusitato modo, sed usitato munere. Habuit igitur carnem Virgo, quam naturae solemnis iure transcripsit in fetum. Eadem igitur secundum carnem generantis Mariae, genitique natura, nec dissimilis fratribus; quia dicit Scriptura, ut per omnia similis fratribus fieret [Heb. 2, 17]. Similis utique Dei Filius nostri non secundum divinitatis plenitudinem, sed secundum animae rationabilis, et ut expressius dicamus, humani nostrique corporis veritatem. |
105 | Quid autem de ipso loquamur Adam, qui cum sit formatus e limo terrae, generavit utique filios suae consortes naturae, participes generis, successionis haeredes [Gen. 2, 17]? Diversa quidem in filiis et parente principia, sed humanae conditionis una natura; nec tamen dissimilitudo ortus similitudini substantiae praeiudicavit. Similis ergo filius patri etiam in his, quae propter humanae conditionis fragilitatem similitudinis plenitudinem habere non possent: quomodo ergo Dei Patris dissimilis Filius verus? |