monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, CAPUT VIII.

79 Concluseram librum: sed religionis fuit [Mss. aliquot, ne praetervecti divideremus: reliquorum autem nonnulli ac edit. Amerb. atque Eras., ne praetergredi videamur: plures ac potiores et cum his edit. Gill. et Rom. ut in contextu.] ne praetervecti videremur, quod solvere nequiremus. Nam cum dudum audierint quidam, dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus sit, Patri qui generavit, inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia generatio non potestatis est, sed naturae: adversus illam quidem quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam: sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt; ut putent mutationem fieri quaestionis, mutatione sermonis, dicentes: Quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae?
80 Ergo ut respondeam, clementissime Imperator, per te mihi propositae quaestioni; primum omnium ingenitum in Scripturis divinis nusquam invenio: non legi, non audivi. Cuius igitur mutabilitatis sunt homines istiusmodi, ut nos dicant ea usurpare, quae non sunt scripta; cum ea quae sunt scripta, dicamus: et ipsi obiiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritatem calumniae suae derogant?
81 Dicunt etenim non esse scriptum Dei esse substantiam atque naturam; cum utique Filium Dei Patris esse splendorem gloriae, et characterem substantiae eius Scriptura testetur [Hebr. 1, 3], et multos alios de divina dixisse substantia in alio libro plenissime ostenderimus [Lib. III de Fide, cap. 4].
82 Naturam quoque divinam quis abnuat; cum Petrus apostolus in epistola sua scripserit, id operatam Domini misericordiam per passionem crucis, ut nos, inquit [II Petr. 1, 4], faceret divinae consortes naturae? Sed etiam alibi Paulus scripsit: Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, servistis [Gal. 4, 8]. Ita enim et in Graecis codicibus invenimus, quorum potior auctoritas est.
83 Quid igitur agunt, qui negant naturam esse divinam, nisi ut iam non solum Filio calumnientur, sed etiam Patri? Si enim negatur natura Deus esse, ergo per gratiam est, ut homines: aut certe falso creditur, ut daemones, quorum simulacra Dei appellatione donantur. Sed Apostolicam auctoritatem sequamur, ut dicamus in simulacris naturam non esse divinam. Si ergo in simulacris non est, non est in daemoniis: superest ut in Deo divina sit natura atque substantia [I Cor. 10].
84 Docuimus igitur apostolica auctoritate recte de Deo Patre dici quod natura sit Deus; accipiant nunc quod eadem Dei Patris sit natura quae Filii est, eadem sit et Spiritus sancti; ne forte itidem dicant: Naturam quidem legimus esse divinam, naturae autem divinae non legimus unitatem. Sed cum ipse Filius dixerit: Ego et Pater unum sumus [Ioan. 10, 30]; unitatem divinitatis probavit. Cum dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt [Ioan. 16, 15]; et infra: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea [Ioan. 17, 10]; asseruit unitatem. Cum dixit: Pater qui in me manet, [Rom. edit. sola, ipse facit opera. Et, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.] ipse et opera quae ego facio, ipse facit [Ioan. 14, 10]; unitatem evidentissime declaravit.
85 Deinde Petrus unam naturam ostendit esse divinam: Ut nos, inquit, faceret divinae consortes naturae [II Petr. 1, 4]. Potuit enim sic dicere, si aliter aestimasset; potuit, inquam, sic dicere: Ut nos faceret divinarum consortes naturarum; maxime cum per Filium in naturae divinae consortium transeamus. Numquid potest donare, quod non habet? Ergo non est dubium quia de eo, quod habet, donat; et ideo habet naturam divinam, qui consortia divinae donat naturae.
86 Apostolus quoque Paulus dicendo: Qui natura non sunt dii [Galat. 4, 8]; ostendit unam veri Dei esse naturam. Namque et ipse potuit dicere: Qui naturis non sunt dii, si sciret pluralitatem divinae esse naturae, ut alia esset in Patre, alia in Filio, alia in Spiritu sancto. Dicendo ergo: Natura non sunt dii; unitatem naturae expressit divinae.
87 Quid est autem natura Deum esse, nisi verum Deum esse? sicut ad Thessalonicenses dixit: Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero [I Thess. 1, 9]? Illi enim dii esse simulantur, natura autem Deus vivus et verus est. Nam et in ipso usu nostro est adoptivus Filius, et verus Filius. Adoptivum Filium non dicimus Filium esse natura: sed eum dicimus natura esse, qui verus est Filius.
88 Ergo et naturam et substantiam esse divinam probavimus lectione: unitatem quoque non pluralitatem divinae esse naturae apostolica auctoritas demonstravit.
Ambrosius HOME

csg98.198 csg102.253

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Ambrosius > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik