monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, CAPUT VI.

46 Neque enim, quod quidam dicunt, in phantasmate passus est, quia nec in phantasmate super mare ambulavit, quod discipuli in Evangelio opinati esse produntur [Matth. 14, 26]. Sed excusantur, quia: Nondum erat Spiritus datus [Ioan. 7, 39]; nondum enim Iesus fuerat honorificatus [Rom. 5, 5]. Nobis iam crucifixus est Christus et resurrexit: nobis iam Spiritus datus est, qui assertor est veritatis. Et discipuli quidem aliquando erraverunt, ne nos postea errare possemus. Ergo illorum error nobis proficit. Quasi homines errarunt, quasi discipuli crediderunt.
47 Et hos igitur qui in phantasmate venisse Iesum praedicant, et illos condemnare debemus, qui adversa erroris linea non unum eumdemque Filium Dei dicunt: sed alium esse qui ex Deo Patre natus sit, alium qui sit generatus ex Virgine; cum Evangelista dicat quia Verbum caro factum est [Ioan. 1, 1]; ut unum Dominum Iesum, non duos crederes.
48 Nonnulli etiam aliud Dei Verbum, aliud Dei Filium crediderunt: cum ipsum, qui in principio erat Verbum apud Deum Patrem, in sua propria venisse Evangelista testetur (Ibid., 11). Sunt autem qui tamquam ad unum prophetarum, ita ad Christum factum esse Verbum arbitrati sunt, non ipsum esse Dei Verbum. Sed de nullo prophetarum dictum est quia Verbum caro factum est. Nullus prophetarum abstulit peccata mundi. De nullo alio dictum est: Hic est Filius meus dilectus in quo complacui [Matth. 3, 17]. De nullo prophetarum legimus quod sit Dominus maiestatis, quod de Christo Apostolus dixit quia Iudaei Dominum maiestatis crucifixerunt [I Cor. 2, 8].
49 Sed dum hos redarguimus, emergunt alii qui carnem Domini et divinitatem dicant unius esse naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Iam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit; ut maiore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius non esse substantiae; quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt. Deinde cum isti dicant quia Verbum in carnem, capillos, sanguinem et ossa conversum est, et a natura propria mutatum est; datur illis locus ut infirmitatem carnis ad infirmitatem divinitatis, quadam facta divinae naturae mutatione, detorqueant.
50 Sunt etiam qui in tantum impietatis prodierint, ut putent quia divinitas Domini circumcisa est, et imperfecta de perfecta facta est; et in ligno non caro, sed illa operatrix omnium substantia divina in carnis specie coagulata pendebat. Quis autem non horrescat? Quis audiat quia non ex Maria virgine, sed ex divina substantia passibilem sibi carnem fecerit Dei Verbum? Quod asserendo eo prolabuntur, ut non ex tempore corpus Domini esse susceptum, sed coaeternum Dei Verbo semper fuisse contendant.
51 Horum omnium auctores sunt, qui divinitatem et carnem Domini unius naturae fuisse dixerunt. Legi enim quod non crederem, nisi ipse legissem: legi, inquam, in cuiusdam libris sic positum, [Leontius Byzant. lib. adv. Fraudes Apollin. cum haec ipsa verba tamquam ex Oratione disputat. ipsiusmet Apollinaris referat, quem auctorem Ambrosius indicet, palam facit.] et organum, et eum a quo movebatur organum, unius in Christo fuisse naturae. Quod ideo posui, ut ex scriptis nomen deprehendatur auctoris; et advertant, quamvis exquisitissimis argumentis, et phaleratis sermonibus non posse vim veritatis obduci.
52 Et hic mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorat. Sed in illo tractatu patres nostri non carnem, sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixerunt; et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur et nova inducuntur, quae numquam nostri sensere maiores; cum utique Scripturae dicant quia Christus secundum carnem passus est [I Petr. 1, 2], non secundum divinitatem: Scripturae dicant quia Virgo in utero accipiet, et pariet Filium [Esai 7, 14]? Accepit enim virtutem, et peperit Filium, [Omnes edit. ac pauci mss., quem et ipsa suscepit; alii paulo plures, quem ex ipsa suscepit, non male, si voces ex ipsa referas ad virtutem. plurimi tamen exhibent, ex se ipsa, id est, ex propria substantia, cui sensui consequentia patrocinantur.] quem ex se ipsa suscepit.
53 Denique hoc etiam Gabriel proprio sermone declarat dicens: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Dei Filius [Luc. 1, 35]. Ex te, inquit, ut secundum hominem quod ex ipsa nasceretur, adverteres; ex se enim generavit Maria, ut quod generaretur ex ipsa, in eo [Mss. nonulli, salva incarnationis Dominicae, etc., haud satis recte, cum generationis aeternae praerogativa designetur.] salva generationis Dominicae praerogativa, corporis esset vera natura. Sed et Paulus dicit se praedestinatum esse in Evangelium Dei: Quod ante, inquit, promiserat per prophetas de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem [Rom. 1, 2, 3]. Et ad Galatas: Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere [Gal. 4, 4]. Et ad Timotheum dixit: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David [II Tim. 2, 8].
54 Ergo ex nobis accepit, quod proprium offerret pro nobis, ut nos redimeret ex nostro: et quod nostrum non erat, ex suo nobis divina sua largitate conferret. Secundum naturam igitur se obtulit nostram, ut ultra nostram operaretur naturam. De nostro sacrificium, de suo praemium est: multaque in eodem et secundum naturam invenies, et ultra naturam. Secundum conditionem etenim corporis in utero fuit, natus est, lactatus est, in praesepio est collocatus, sed supra conditionem Virgo concepit, Virgo generavit: ut crederes quia Deus erat, qui novabat naturam; et homo erat, qui secundum naturam nascebatur ex homine.
55 Neque enim, ut quidam interpretati sunt, natura ipsa Verbi mutata est, quae immutabilis semper est, sicut ipse dixit: Videte, videte me, quia ego sum, et non sum mutatus [Malac. 3, 6]. Sed etiam Paulus dixit: Quia Iesus Christus heri et hodie, ipse est in saecula [Hebr. 13, 8], hoc est, qui non secundum naturam mutatus est carnis, sed immutabilis etiam in ipsa mutabili conditionis humanae qualitate permansit.
56 Didicistis igitur quia sacrificium de nostro obtulit. Nam quae erat causa incarnationis, nisi ut caro quae peccaverat per se redimeretur? Quod peccaverat igitur, hoc redemptum est. Non est ergo immolata divinitas Verbi, quia non peccaverat divinitas Verbi: et ideo non est Verbi natura [Idem mss., in incarnationis; nec magis commode.] in carnis conversa naturam; quia immunis peccati divinitas pro peccato, quod non fecerat, se non debebat offerre. Hoc enim in se obtulit Christus, quod induit: et induit, quod ante non habuit. Non igitur divinitatis suae divinitatem induit, in quo erat plenitudo divinitatis aeternae: sed carnem assumpsit, ut spolium carnis exueret, atque in semetipso et manubias diaboli crucifigeret, et trophaea virtutis erigeret.
57 Ergo [Vet. edit., si caro omnis et in Christo; Rom., si caro et in Christo omni, etc.; mss. autem magno consensu, si caro omnium, etc.: optimo sensu; indicatur siquidem carnem Christi et nostram omnium eiusdem esse substantiae ac naturae, proindeque alteram iisdem iniuriis, quibus afficitur altera, subiacere.] si caro omnium et in Christo subiacuit iniuriae, quomodo unius illam cum divinitate dicitis esse substantiae? Si enim unius est substantiae Verbum et caro, quae de terra habet naturam, cur unius substantiae asseratur Verbum atque anima, quam perfectam naturae suscepit humanae? Unius autem substantiae est Verbum cum Deo secundum paternam professionem, et ipsius Domini assertionem, qui ait: Ego et Pater unum sumus [Ioan. 10, 30]. Unius ergo substantiae Pater cum terreno corpore praedicatur. Et adhuc indignamini in Arianis, quia hi dicunt Filium Dei creaturam esse; cum ipsi dicatis Patrem unius cum creaturis esse substantiae?
58 Quid autem aliud agitis ista dicendo, nisi ut aut limum Adae, terramque nostram divinae substantiae comparetis, aut certe divinitatem in terrenae corruptelae iniuriam transferatis. Dicendo enim quod Verbum caro et ossa factum est, in terram utique dicitis esse conversum; quoniam caro et ossa de terris sunt.
59 Sic scriptum est, inquiunt, quia [Hanc obiectionem ab Apollinaristis magnifice admodum ostentatam fuisse non solum ex eo colligere licet, quod illam accurate confutat Ambrosius; verum etiam quod ab Athanasio in sua ad Epictetum epistola non inferiore studio refellitur; quamquam in hoc rationem nonnihil diversam uterque sit secutus.] Verbum caro factum est [Ioan. 1, 14]. Scriptum est, non nego: sed considera quid sequatur; sequitur enim: Et habitavit in nobis, hoc est, illud Verbum quod carnem suscepit, hoc habitavit in nobis, hoc est, in carne habitavit humana; et ideo Emmanuel dictus est, hoc est, nobiscum Deus [Matth. 1, 23]. Hoc ergo Verbum caro factum est, pro eo quod est, homo factus est. Sicut etiam in Ioel dixit: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem [Ioel. 2, 28]; non enim super irrationabilem carnem, sed in homines futura promittitur gratiae spiritalis effusio.
60 Quod si secundum litteram vos tenetis, ut putetis ex eo quod scriptum est, quod Verbum caro factum est, Verbum Dei in carnem esse conversum; numquid negatis scriptum esse de Domino, quia peccatum non fecit, sed peccatum factus est [II Cor. 5, 21]. Ergo in peccatum conversus est Dominus [Gal. 3, 13]? Non ita; sed quia peccata nostra suscepit, peccatum dictus est. Nam et maledictum dictus est Dominus, non quia in maledictum conversus est Dominus, sed quia nostrum suscepit ipse maledictum: Maledictus enim, inquit, qui pendet in ligno [Deut. 21, 23]. Miraris ergo quia scriptum est: Verbum caro factum est, cum caro assumpta sit a Dei Verbo; quando de peccato quod non habuit, scriptum est quia peccatum factus est, hoc est, non natura operationeque peccati, utpote in similitudinem carnis peccati factus: sed ut peccatum nostrum in sua carne crucifigeret, susceptionem pro nobis infirmitatum obnoxii iam corporis peccati carnalis assumpsit.
61 Desinant ergo dicere naturam Verbi in corporis naturam esse mutatam; ne pari interpretatione videatur natura Verbi in contagium mutata peccati. Aliud est enim quod assumpsit, et aliud quod assumptum est. Virtus venit in Virginem, sicut et Angelus ad eam dixit quia virtus Altissimi obumbrabit te [Luc. 1, 35]. Sed natum est corpus ex Virgine; et ideo coelestis quidem descensio, sed humana conceptio est. Non ergo eadem carnis potuit esse, divinitatisque natura.
Ambrosius HOME

csg98.185 csg102.238

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ambrosius > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik