Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, CAPUT III.
14 | Nolo nobis credatur, Scriptura recitetur. Non ego dico a me quia in principio erat Verbum [Ioan. 1, 1], sed audio: non ego affingo, sed lego; quod omnes legimus, sed non omnes intelligimus. Et cum legitur, audimus omnes, et non audiunt omnes: Incrassatum est enim cor quorumdam, et aures eorum graviter audierunt [Act. 28, 27]; aures scilicet interioris affectus. Non enim caro peccat, quae suum servat officium, et recipit auditum, sed animus puri auditus pravus interpres, qui recusat audire quae dicuntur, intelligere quae leguntur. Quid aures tamquam cera et plumbo clauditis, et tamen Dominica beneficia et officia naturae non potestis excludere? Auditis inviti, auditis fastidientes: auditis, ne quod non audieritis, excusare possitis. |
15 | Auditis ergo cum legitur: In principio erat Verbum [Ioan. 1, 1]. Quis hoc dicit? Ioannes utique ille piscator: sed non quasi piscator hoc dicit, sed quasi humani piscator affectus; qui iam non pisces caperet, sed homines vivificaret [Luc. 5, 10]. Non suum est, quod dicit: sed eius qui vivificandi ei tribuit potestatem. Piscator enim ipsis, quos ante capiebat, piscibus taciturnior erat; et circa divina mysteria magis mutus, qui vocis suae nesciebat auctorem: sed vivificatus a Christo vocem audivit in Ioanne, Verbum agnovit in Christo. |
16 | Et ideo plenus Spiritu sancto, qui sciret principium non temporis esse, sed supra tempora, reliquit saecula, et ascendens spiritu super omne principium, ait: In principio erat Verbum, hoc est, remaneat coelum; nondum enim erat, quando in principio erat Verbum. Nam etsi coelum habet principium. Deus non habet. Denique in principio fecit Deus coelum et terram [Gen. 1, 1]. Aliud est, fecit: aliud est, erat. Quod fit, incipit: quod erat, principium non accipit, sed praevenit. Remaneant etiam tempora, quia post coelum tempora. Remaneant etiam angeli et archangeli . Et si principium eorum non invenio, erat tamen quando non erant. Non erant enim, qui aliquando coeperunt. Si ergo principium eorum invenire non possum, quos certum est habere principium, quomodo possum Verbi invenire principium, a quo omne principium non solum creaturarum, sed etiam cogitationum nostrarum omnium praevetur? |
17 | Aperte itaque sempiternam divinitatem eius expresserat: sed tamen ne quis a Patre divideret Verbi aeternitatem, ut eamdem crederemus Verbi esse, quae Patris est, bonus ille piscator adiunxit: Et Verbum erat apud Deum [Ioan. 1, 1]. Hoc quod dixerat, sic aestimandum est: Erat Verbum, quomodo erat Pater; quoniam cum Patre erat, et in Patre erat, et apud Patrem erat semper. Nempe quomodo de Patre legimus, erat; ita et de Verbo legimus, erat. |
18 | Quid discernis intellectum, qui non discernis auditum? Verbi esse apud Patrem est: Patris esse cum Verbo est; legimus enim quia Verbum erat apud Deum. Itaque si secundum tuam opinionem aliquando non erat, ergo secundum tuam opinionem et is in principio non erat, apud quem erat Verbum. Per Verbum enim audio, per Verbum intelligo quia Deus erat. Nam si sempiternum Verbum esse credidero, quod credo; non possum de Patris aeternitate dubitare, cuius aeternus est Filius. Si temporalem generationem eius existimo, incipit communitatem habere nobiscum; ut videatur Pater esse coepisse: sed si de Patre non ambigis, quia incipere esse Dei non est, de Patre non ambigis, quia Dei est sempiternam habere perfectionem; ne forte usu sermonis labereris humani, dum Verbum dicis et Filium, ideo addidit: Et Deus erat Verbum (Ibid., 1). |
19 | Habet utique quod Pater, quia Deus erat. Quomodo huius negas aeternitatem, cui unum cum Patre Dei nomen est? Non te sonus capiat, similitudoque sermonis: aliud Verbum est, quod tempora habet, quod syllabis colligitur litterisque componitur: non tale Verbum Filius, quia non talis est Pater Verbi. |
20 | Cavendum ergo ne et ibi quaestionem vocis corporalis videamur ingerere. Incorporeus est Deus: vocem utique incorporeus corporalem non habet. Si vox corporalis non est in Patre, nec Filius verbum est corporale. Si corpus in Patre non est, nec tempus in Patre est. Si tempus in Patre non est, utique nec in Verbo est. Quod si nullum principii tempus in Verbo, nec numerus utique, nec gradus Verbi est. Quia si numerus in Verbo, ergo multa verba. Si multa verba, multi et filii. Sed unum Verbum est, quod et gradum excludit et numerum: unum secundum naturam. |
21 | Ne quaerite cuiusmodi naturam. Nescio multo melius hoc, quam scio. Hoc solum bene scio, quod nescio, quae scire non possum. Quod vidimus, inquit, et quod audivimus (I ioan. 1, 3), Ioannes dicit: hoc solum bene scire se dixit, quod audivit et quod vidit, qui in Christi pectore recumbebat. Ergo illi satis est audisse, mihi non est satis. |
22 | Sed quod ille audivit, hoc mihi dixit: et quod audivit a Christo, hoc nec ego possum negare verum esse de Christo. Ergo quod audivit, audivi: et quod vidit, vidi; ille enim vidit, quod vidit: non utique divinitatem, quae secundum naturam suam videri non potest. Sed quia secundum naturam suam videri non poterat, suscepit quod erat praeter naturam divinitatis; ut secundum naturam corporis videretur. Denique et Spiritus sanctus in specie visus est, sicut columba [Luc. 30, 22]; quia videri divinitas in suae claritatis veritate non poterat. |