monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, CAPUT II.

7 Si offerat Eunomianus, qui ex impietatis Arianae fonte progrediens, redundanti perfidiae suae labitur coeno, generationem Christi, quae super omnia est, assereus ex Philosophiae traditionibus colligendam: cum utique alia creaturarum sit ratio, alia secretorum potentia divinorum; et ipsi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti: quiesce.
8 Dicitur hoc Sabelliano, qui Patrem Filiumque confundit. Dicitur hoc Marcionitae, qui alium putat Deum novi, alium veteris Testamenti. Dicitur hoc Manichaeo et Valentino, qui non putaverunt veritatem carnis humanae a Christo esse susceptam. [Paulus Samosat. Christum, ut a nobis observatum lib. V de Fide, cap. 8, num. 105, purum hominem fuisse blasphemabat, tametsi non iret inficias Verbum in eo divinum habitasse. Basilides vero carnem Christo attribuebat tantummodo phantasticam, cuius loco Simonem Cyreneum, captis ac delusis Iudaeorum oculis, cruci affixum delirabat, quemadmodum auctor est Irenaeus lib. I, adv. Haereses cap. 23, Epiphanius Haeresi 24, num. 3, et post eos alii. Unde Theodoretus Dial. 2, pag. 52, eosdem Basilidem et Samosatenum in duobus haereticorum ordinibus, qui adverso fronte inter se pugnent, enumerat. Quae igitur causa potuit esse Ambrosio, ut inter se coniungeret tam dissidentes? Verum fortasse non propter opinionum, sed propter sententiae, id est, condemnationis similitudinem copulati sunt. Possumus tamen inter utriusque dogmata illud affinitatis deprehendere, quod ex eorum mente Verbum aut Deus passus mortuusve dici nequaquam poterat; cum alter in Christo veram carnem non agnosceret, alter in eo hypostaticam negaret unionem, aut etiam duas personas induceret. Sed cum hoc ultimum litteris quibusdam Dionysii Alex. nitatur, quae sunt caducae suspectaeque auctoritatis, illud tamquam certum et exploratum non proponimus. Qua de re adisis Garnerium Dissert. 1 de Haer. et libris Nestorii, Alexandrum Saec. III, p. 1.] Paulus quoque Samosatenus et Basilides in eadem sententiae sorte numerantur.
9 Similiter quoque eiusdem sententiae auctoritate damnantur, [Pneumatomachos intellige, et eos contra quos editi sunt superiores libri de Spiritu sancto.] qui divinitatem sancti Spiritus negaverunt. Alii enim quidam vel Arianorum Iudaei, vel Ariani sunt Iudaeorum; quia sicut illi Filium a Patre, ita et isti Spiritum a Deo Patre et Filio Dei separant.
10 Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem [Rom. 12, 1]. Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando.
11 Illos quoque percellit ista sententia, [Designat sectatores Apollinarii Laodicensis, qui, ut Hieronymus in Chron. ad ann. 379 prodidit, iactatione ingenii quosdam errores pertinaciter asseverans, haeresim sui nominis suscitavit: quam Damasus, habito Romae concilio, damnavit. Eius autem ex erroribus praecipuus hic erat, quod Verbum non animam cum carne simul assumpsisse, at ipsum carni animae vicem praestitisse contendebat, quemadmodum cognoscere est ex Gregorio Nazian. epist. ad Cledon. Augustino de Haeres. cap. 55, Leontio Bizan. Act. IV, Vincentio Lyrin. Common. 1, cap. 17, Socrate lib. II Hist. Eccles. cap. 46, Vales. edit. aliisque pluribus. Qui tamen auctores etiam indicant istum haeresiarcham postmodum animam Christo concessisse, sed mente seu ratione destitutam, id est, sensitivam tantum animae partem; unde Suidas non illepide in voce Apollinaris: Hic carnem, inquit, anima vituli praeditam assumpsisse dicebat Dominum, mentem vero nostram non admisisse. Alias praeterea idem commentus est circa incarnationem pravas opiniones, dequibus infra cap. 6. Id ergo unum hic adiungemus ipsum de Trinitate quoque haud catholico sensu statuisse. Nam Gregorius Nazian. epist. 1, ad Cledon., ab eo Trinitatem ex magno, maiori et maximo compositam fingi diserte docet, in quo eum Theodoretus lib. IV. Haeret. Fabul. cap. 8 secutus reperitur. Basilius insuper epist. 59 eumdem insimulat, quod personas Trinitatis inter se confunderet: quod etiam legimus apud Theodoretum loco citato. Sed praeterquam quod idem Basilius epist. 293 accusationem hanc forte ab eius adversariis profectam insinuat, eum defendunt Vincentius Lirin. et Leontius Byzan. cit. locis. Quibus addi potest Epiphanius Haeresi 77, ubi Vitalis Apollinaristae disputationem adversus Paulinum referens, huic Sabellianum dogma ab eo obiectum narrat, quod sane numquam fecisset, si ipse Sabellii opinionibus fuisset addictus. Sed ipsemet Ambrosius satis indicat Apollinaristas errorum circa Trinitatem sibi non omnino esse suspectos, quando subnectit, et isti fortasse recte offerunt Trinitati. Quibus quidem verbis a se non Arianos, qui et ipsi animam humanam a Christo assumptam inficiabantur, sed Apollinaristas designari, satis exprimit.] qui animam rationabilem ab incarnationis Dominicae segregant sacramento, naturam hominis ab homine separare cupientes. Et isti fortasse recte offerunt Trinitati: sed rationem nesciunt naturae humanae divinaeque distinguere; Dei enim simplex natura est, homo ex anima rationabili constat et corpore. Si alterum tollas, totam naturam hominis sustulisti.
12 Adversus omnes igitur haereses ista sententia est, quae fraterno nomine, non fraterne Ecclesiam persequuntur. Siquidem [Rom edit. et pauci mss., sub opinione; vet. edit. cum aliis frequentiss., sub optione. Non incommode; idem enim est ac sub electione adoptationeque nominis christiani, quod illi sibi falso et adulterino titulo imponunt.] sub optione nominis christiani et quadam nuncupativa fidei germanitate [Mss. non pauci, parricidalibus odiis nos, etc.] parricidalibus gladiis nos cupiunt vulnerare; quia [Vet. edit. cum paucis mss., conversio nostra a Deo est; Rom. cum reliquis magis apposite, . . . ad eos est; alluditur quippe ad illud Gen. cap. III, vers. 16, secundum LXX, καὶ πρὸς τὸν ἄνδρα σου ἡ ἀποστροφή σου, καὶ αὐτός σου κυριεύσει.] conversio nostra ad eos est, et dominantur nobis in saeculo peccatores. Peccator enim dominatur in saeculo, iustus in Dei regno.
13 Caveamus igitur ne quis nos [Non invenuste alludit ad cubiculum regium, propter illos scilicet imperatoris cubicularios, quos huic scriptioni causam praebuisse in Admonitione declaravimus.] a cubiculo regis aeterni, et a secreto matris Ecclesiae separare conetur, ad quod illa anima in Canticis canticorum Verbum Dei se introduxisse significat [Cant. 3, 4]. Caveamus ne a sinu Patris, et quodam utero paterno, arcanaeque naturae substantiam unigeniti Filii separemus, verbisque his quibus veritas susceptae incarnationis astruitur, divinae generationi praeiudicia inferre meditemur; ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; quiesce; hoc est: Si nesciamus quae propria sunt divinitatis aeternae incarnationisque distinguere; si creatorem cum suis operibus conferamus: si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus.
Ambrosius HOME

csg98.171 csg102.218

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik