monumenta.ch > Seneca > bnfMs.1086.17 > 1
>>> Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, II.

Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, CAPUT PRIMUM.

1 Debitum, [Ita vet. edit. et plures mss., nisi quod fratres in multis non habetur; edit. Rom. et alii aliquot mss., fratres curo: caeteri, fratres credo, etc.] fratres, cupio solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores, nisi forte improviso conventu putaverunt nos esse turbandos: sed numquam fides vera turbatur.
2 Itaque dum illi forsitan veniunt, ad istos qui propositi sunt, deflectamus agricolas, quorum alter, hoc est Cain, a fructibus terrae: alter autem, Abel videlicet, ex primitivis ovium suarum hostiam Domino obtulit [Gen. 4, 3, 4]. Nihil invenio quod in specie munerum reprehendam, nisi quod et Cain munera sua displicuisse cognovit, et Dominus dixit: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Ibid., 7).
3 Ubi igitur est crimen? ubi culpa? Non in oblatione muneris, sed in oblationis affectu. Sunt quidam qui recte arbitrantur, quia alius quae offerret, elegerat: alius quae viliora habuit, offerebat. Sed non est ita inops spiritalium sensus in nobis, ut patemus quia Dominus corporale sacrificium, non spiritale quaerebat. Et ideo addidit, quiesce (Ibid.), tolerabilius significans abstinere a muneribus deferendis, quam infideli studio munus offerre. Qui enim nescit dividere, nescit diiudicare: spiritalis autem diiudicat omnia [I Cor. 2, 15]. Et ideo Abraham sacrificium quod offerebat, divisit [Gen. 15, 10].
4 Scivit etiam Abel dividere, qui ex primitivis ovium obtulit sacrificium [Gen 4, 4], docens non terrae munera placitura Deo, quae degeneraverant in peccatore, sed ea in quibus [Mss. aliquot, divina gratia mysteriis refulgeret.] divini gratia mysterii refulgeret. Prophetavit itaque nos per passionem Domini a culpa esse redimendos, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi [Ioan. 1, 29]. Unde et de primitivis obtulit, ut primogenitum designaret. Ostendit ergo verum Dei sacrificium nos futuros, de quibus Propheta ait: Afferte Domino filios arietum [Psal. 28, 1], [Omnes edit. ac mss. longe plurimi: Meritoque Dei iudicio comprobatur, quam sententiam, etc.; alii autem nonnulli, Meritoque hoc dici comprobatur, quam sententiam, etc. Locum vero ex uno codice Vict. duobus Colb. et uno Sorb. restituimus.] Meritoque Dei iudicio comprobatur.
5 Illi autem reprobato dicitur, quiesce: quam puto generalem in omnes extra Ecclesiam constitutos latam esse sententiam; multorum enim hic [Mss. aliquot, futuram cerno turbam populorum.] figuram cerno populorum; quos divina sententia comprehendit, quorum in illo Cain iam tunc munera refutavit [Gen. 4, 5].
Ambrosius HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik