Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 81
1 | Aduertimus igitur in stadio constituti quantis aut delectationi aut dolori erimus, qui nunc fautores nobis sunt, ne pro nobis incipiant erubescere. |
2 | sicut enim erit gaudium in caelo super uno peccatore paenitentiam agente. |
3 | ita erit maestitia super eo qui non exorata uenia cursum uitae huius confecerit. |
4 | castigemus ergo corpus nostrum ieiuniis, fugiamus indecoras comisationes. |
5 | caueamus ne nobis dicatur: ululate a uino, ne ueniat Moyses, Leuitas aduocet. |
6 | quicumque paratus ad dominum armatam dexteram gerat separet se ab iis qui manducando et bibendo grauia contraxere peccata. |
7 | et hodie Moyses uenit, cum lex recensetur: Moyses uocat, cum lex praecipit. |