monumenta.ch > Ambrosius > 80
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 79 <<<     >>> § 81

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 80

1 ueni ergo, domine Iesu, exeat corona tua, dimitte uictores in requiem, uictos ad conpunctionem.
2 etsi disperdis orbem terrarum, plura sunt inuisibilia opera tua quam quae uidimus.
3 qui angustioris est animi illa non ceris, dolet quod disperdas orbem terrarum, sed qui nouit spectare quae inuisibilia sunt gaudet ut uenias et omnes liberes.
4 gaudent athletae, qui possunt dicere: ueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra.
5 gaudebit creatura mundi, ut a uanitate mundi istius liberetur, quae nunc congemiscit et parturit, quia uanitati etiam illa creatura subiecta est, donec multiplicetur adoptio filiorum et totius corporis redemptio conpleatur.
6 in bono ergo disperdet orbem terrarum.
7 erit etenim caelum nouum et nox non erit amplius.
8 denique reuelabit, inquit, faciem eius, ut reuelata facie spectemus gloriam Christi.
Ambrosius HOME

bnf1732.242

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik