Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 78
1 | nec tamen quisquam frangi debet, cum audit quia disperdet dominus orbem terrarum, ne forte dicat: esto, nos grauia peccata commisimus: quid deliquit caelum, quid terra, quid mare, ut et illa disperdat? cur perit tam pulcher ornatus?' angusti est animi eiusmodi opinio. |
2 | ceterum si altius spectes, inuenies hoc esse pro nobis quod putas esse contra nos, iudicabis hoc esse pro mundo quod aduersus mundum arbitraris. |
3 | non semper stadium refertum est spectatoribus, non semper certaminibus inquietum, non semper concretum puluere, sed quando certamina, tunc populus in spectaculo, luctator in scammate, puluis in stadio. |
4 | ubi decursa certamina, conuentus soluitur, discedit unusquisque aut uictor ad gratiam aut uictus ad opprobrium. |
5 | euehit corona uictorem, uictum premit uerecundia, angit iniuria. |
6 | si quis ergo postea ingrediatur stadium, uideat uacuum celebritatis, dicat agonithetae cur uacet stadium, cur sileant certamina, cur sollemnitas ferietur, respondebit qui agoni praeest: 'oportet requiescere athletas, oportet requiescere spectatores.) qui enim laboris est fructus nisi requies post laborem? similiter et orbis terrarum aliquando soluendus est, ut sit requies fatigatis. |