1 | Audistis quid hodie lectum sit: ecce uenit dominus disperdere orbem terrarum. |
2 | quasi manu sanctus propheta demonstret, quasi oculis aduenientem uideat indicii diem, ita dicit: ecce uenit dominus disperdere orbem terrarum. |
3 | immo quia in spiritu prophetis etiam quae futura sunt tamquam praesentia reuelantur, ideo quae uidebat nobis quoque demonstrare cupiebat, ut nos ad conuersionem ab errore reuocaret. |