monumenta.ch > Ambrosius > 75
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 74 <<<     >>> § 76

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 75

1 Ergo quoniam tam misericordem habemus dominum, qui etiam graui ignoscat errori, conuertamur a uitiis, non recedamus a lege, praeceptum domini quasi seruuli sedulis studiis exequamur.
2 quid nobis cum inpuritatibus et inpudicitiis, quid cum operibus diaboli? audistis hodie in lectione decursa quid legio dixerit: quid mihi et tibi est, Iesu, fili dei? et tu dic, si forte uides pugnare aduersum te diaboli temptamenta: 'quid mihi et tibi est, Belial? ego seruus Christi sum, illius redemptus sanguine, illi me totum mancipaui.
3 quid mihi et tibi est? non noui opera tua, nihil tuum quaero, nihil tuum possideo, nihil tuum desidero'.
4 quanto magis nos separari oportet a diabolo, si se ille discernit a Christo? et si fuimus ei in aliquo obnoxii, iam, non sumus.
5 confugimus ad medicum.
6 uulnera superiora curauit, et si quid superest acerbitatis, medella non deerit.
7 etsi quid iniuriae fecimus, memor non erit qui semel donauit.
8 etsi grauia deliquimus, magnum medicum inuenimus, magnam medicinam gratiae eius accepimus; magna medicina enim tollit peccata magna.
Ambrosius HOME

bnf1732.239

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik