Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 74
1 | oraculum propheticae adnuntiationis impletum. |
2 | et subiecit: accipe citharam, uagare, ciuitas meretrix oblita, bene cithariza multa canta, ut fiat memoria tui. |
3 | et erit post LXX annos Tyrus ut canticum meretricis et uisitationem faciet deus Tyri. |
4 | unde possumus et in bono canticum Raab illius meretricis accipere, quae exploratores Iesu fideli mente suscepit. |
5 | nam et dominus ait: cantauimus uobis, et non saltastis et Dauid ait: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra, hoc est canticum meretricis, quod illa ante meretrix in Adam et Eua terra cantauit, meretrix in populo nationum. |
6 | haec meretrix plurimas meretrices bonas fecit, de quibus dictum est a domino Iesu ad illum electum et seniorem populum dei: publicani et meretrices praecedunt uos in regnum dei. |