Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 72
1 | non parturiui inquit nec peperi nec enutriui iuuenes. |
2 | quid me inquietant quos nescio, quos non agnosco?' ite in Cartaginem, ululate qui inhabitatis insulas! supra dixit: ululate, naues Cartaginis! Cartaginem etenim Tyiii condiderunt et ideo Cartaginenses sequuntur luxuriam conditorum transfusa in se decolora successione nequitiae, pessimorum uitiorum heredes deteriores. |
3 | et bene luxuriosos naues dixit. |
4 | sicut illae uento ita hi cibo iactantur et uino. |
5 | insulas repleta potu inhabitant corpora, naufragiis circumsonant, tunduntur fluctibus ebrietatis, nec per diem nec noctu quiescunt. |
6 | horum igitur mercatorum semen in aqua, in aqua> messis fructus est. |
7 | in aqua enim labores suos seminant, ut pericula metant, in aqua illis seges pullulat, in aqua messis exuberat, fructus ipse in aqua est, numquam tutus et solidus. |
8 | unde recte ait: 'qui seminabat in terra non introiuit in negotiationem, immo qui seminabat in caelo. |
9 | sed est et bona terra, in qua quicumque seminauerit fructus ei caelestes orientur'. |