monumenta.ch > Ambrosius > 71
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 70 <<<     >>> § 72

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 71

1 Propheta quoque Dauid ait, cum dei circa hominem commemoraret gratiam: omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora <iampi, uolucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
2 piscibus dedit, non hominibus perambulare maris semitam.
3 ad escam tibi mare datum est, non ad periculum: cibo, non ad mercatum utere.
4 cur tibi periculum generas de uoluptate ? cur separatioris elementi profunda rimaris? cur inquietas mundi altiora secreta? cur postremo saepius sulcare atque exarare fluctus inpatiens nauta contendis? cur temptas frequenter innoxia aequora, inritas procellas ? o inexplebilis auaritia mercatorum! cedit tibi et mare et inquietudinem tuam pelagus non potest sustinere.
5 denique totiens recurrentibus mercatoribus exaratum: erubesce, Sidon, dixit mare.
6 tamquam fatigati elementi uox I ista dicentis est: erubesce, Sidon, hoc est lmeos fluctus negotiator arguis, cum sis ipse fluctibus inquietior.
7 erubesce uel pudore, quoniam periculo non moueris.
8 uerecundiores uenti sunt quam uestrae cupiditates.
9 illi habent otia sua, numquam uestra quaerendi studia feriantur.
10 et cum otiosa tempestas est, numquam uestra otiosa nauigia sunt.
11 uenatur unda sub remige, quando quiescit a flamine.
Ambrosius HOME

bnf1732.237

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik