monumenta.ch > Ambrosius > 70
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 69 <<<     >>> § 71

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 70

1 mercatores inquit Phoenicum transmeantes mare; in aqua multa semen mercatorum sicut messis, quae defertur.
2 uicinae istae sunt ciuitates, Tyrus Phoenicae, Sidon, uicinae ut locis ita et uitiis, mercatores a negotiationibus periculosa transfretatione maris lucella quaerentes.
3 sollicita uita hominum, inquieta conuersatio et quodam semper in turbine, uentis ipsis mobilior, quibus uoluitur atque huc et illuc saepe iactatur.
4 utique accusatis crebra naufragia: quis uos nauigare conpellit? quasi non inuidia opum et terras faciatis intutas et ad latrocinium plurimos excitetis ? mare non ad nauigandum deus fecit, sed propter elementi pulchritudinem.
5 latius pelagi fudit aequora certe, ut freto includeret terras, ne longius tu uagus et exui errares.
6 sed tempestate iactatur mare: timere ergo, non usurpare debetis.
7 elementum innocens nil deliquit, temeritas humana sibi est ipsa discrimini.
8 denique qui non nauigat nescit timere naufragium.
9 dominus dixit: dominamini piscium maris, non dixit: enauigate in fluctibus.
10 denique et propheta Iona, qui missus est in Nineuem, ut paenitentiam praedicaret, quia noluit nauigare, ut fugeret a facie dei, tempestate turbatus et sorte ductus et iactatus in mare et exceptus a ceto est.
Ambrosius HOME

bnf1732.236

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik