monumenta.ch > Ambrosius > 69
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 68 <<<     >>> § 70

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 69

1 i Et quid aliorum utar sententiis? ipsi bene pasti ac luxuriosi quid sibi sperent audiamus.
2 inducit enim eos Esaias propheta dicentes: manducemus et bibamus; cras enim moriemur, meritoque exclamat: ululate naues Cartaginis, quia perierunt et amplius non erunt.
3 quod est dictum de uisione Tyri, quam luxuriosam urbem cognouimus.
4 ideoque nona uisio est, non septima aut octaua, quod ea neque legem custodiat neque euangelii gratiam, cum et sabbato legitimo ignes libidinis adolere sit uetitum, et euangelii serie octauus dies resurrectionis inluceat.
5 idem autem dies primus atque octauus, quia dominica dies in se recurrit.
6 luxuria ergo nec fidem habet nec obseruantiam disciplinae, luxuria seminarium et origo uitiorum est.
7 nec arbitremini me aduersus apostolum dixisse, quia ille ait auaritiam radicem esse uitiorum omnium, quoniam luxuria ipsius est mater auaritiae.
8 etenim cum exhauserit quis luxuriando proprias facultates, quaerit postea auara conpendia.
9 audistis quid hodie lectum sit.
Ambrosius HOME

bnf1732.236