1 | elefantos quoque ferunt promoscide haurire aquae plurimum, eosdem tamen ad sedandam sitim moderato potu esse contentos, sed si forte ab aliquo caupone fuerint mercede fraudati, indignantes replere concauum promoscidis, non ut ebibant, sed effundant, atque in momentariis inundationibus inrigare eius tabernam de quo se putauerant uindicandos. |
2 | siccantur ad potum subito lacus ac repente funduntur, natant omnia: cui non mirum tam immania beluarum corpora superfluum nil tenere? |