monumenta.ch > Ambrosius > 63
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 62 <<<     >>> § 64

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 63

1 quantos de intemperanti conuiuio nouimus ad tormenta uenisse! dum per ebrietatem de imperio suo certant et sibi regna promittunt, honores aliis pollicentur, infelices ad poenam ducti sunt, qui quid dicerent nesciebant.
2 unde plerique boni iudices ea quae per ebrietatem dicta essent tenenda ad crimen non putauerunt.
3 plerique etiam uino utuntur ut eculeo et quibus tormenta non eliciunt uocem proditionis eos temptant bibendo, ut patriae statum, salutem ciuium, defensionis suae prodant consilia; uirtus enim plerumque uincit dolorem, fidem autem potus excludit.
4 cognoui plerosque fidiculis exulceratos nomen suum negasse: quis inter cymbia texit quod latere cupiebat?
Ambrosius HOME

bnf1732.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik