Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 61
1 | unde bene Hieremias huiusmodi hominem tamquam superfluam creaturam deflendum putat. |
2 | quid est enim homo ebrius nisi creatura superflua? itaque sic ait: sicut fletum Iazer deflebo te, uitis, quia deserta est ciuitas Iazer, et infra: uinum erat in torcularibus tuis: mane non calcauerunt, meridie autem non fecerunt. |
3 | Iazer rcotyotc rcspioooc, factura superflua est - moderatio enim naturalis est, supra mensuram quidquid est superfluum habetur - ita est ebrietas, quae fletu prophetico deploratur. |
4 | unde ait apostolus: nolite inebriari uino, in quo est luxuria. |
5 | sed implemini spirituest ergo ebrietas culpae, est et gratiae. |
6 | et forte haec naturae quae gratiae, quia ad imaginem et similitudinem dei facti spiritu sancto repleti esse debemus. |