Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 54
1 | praeterieram certe ego citharam psalteria tympana, quae cognouimus conuiuiis huiuscemodi frequenter adhiberi, ut uino et cantu excitentur libidines. |
2 | plerique etiam Persico more mulieres dignas temulentorum consortio induci iubent et ab his fialas accipiunt atque illis se substernunt sedentibus. |
3 | et hunc ritum sacratae habent obseruationis, ebrietatis ministerium. |
4 | habent ergo uinum et barbari: libenter his Romani indulgent, ut et ipsi soluantur in potus et eneruati ebrietate uincantur. |
5 | nec solum uinum ebrietatem facit, sed et sicera. |
6 | denique Hebraei omnem potum qui inebriat sicerae nomine uocant. |