monumenta.ch > Ambrosius > 53
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 52 <<<     >>> § 54

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 53

1 Putatis me tamquam uino crapulatum intemperantius ieiunii praedicationi hunc miscuisse sermonem: et adhuc propter hos fortissimos uiros quanta praeterii, quanto minora dixi quam dominus locutus est! audistis quid per Moysen dixerit, audite quid in libro sermonum Esaiae scriptum est.
2 inuehitur enim dominus in huiusmodi uersus et ait: u ae his qui surgunt mane et sectantur sicera, qui ebrii sunt uesperi; nam uinum eos comburet.
3 cum cithara enim et psalterio et tympanis uinum bibunt, opera autem dei non respiciunt et opera manuum eius non considerant.
4 cui uae inquit, cui iudicia, cui tumultus? diuersa singulis, temulentis omnia.
5 uae enim his qui ebrii sunt uesperi! quid igitur illis qui et ante uesperam et frequenter in lucem madent? ergo uae sibi debitum habent concertationes.
6 conserunt lites, in caedem prosiliunt, ueniunt ad iudicia uel uocantur.
7 habent ergo et iudicia tamquam rei.
8 fit nonnumquam grauior tumultus, quia uino mens peruertitur ebriosi: et non meminit regis nec magistratus, ut scriptum est, et omnia per talenta facit loqui.
9 et non meminerunt, cum biberint, amicitiae nec fraternae necessitudinis.
10 sed post tumultum sumunt gladios et cum a uino mersi fuerint et surrexerint, non meminerunt ipsi quae gesserint.
11 habent ergo etiam dignam mercedem tumultus.
Ambrosius HOME

bnf1732.229

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik