Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 46
1 | Apage igitur hinc adulescentes Inbricos, ad conuiuia proeliatorum uenimus. |
2 | inter arma prandendum est. |
3 | stipatores hic sunt bellici, qui ministrant succincti auro et Babylonicis lumbos suffulti balteis, aureis torquibus nitent colla, aureis bullis zonam tegunt, aureis thecis cultros includunt suos. |
4 | quibus dimicent cum epulis diuidendis. |
5 | adsistunt pueri coma nitentes ex gente barbarica ad hos electi usus per singularum distantes aetatum uices. |
6 | cernas populorum diuersorum ordines, aciem ordinatam putes: uasa exposita argentea, pompam arbitreris: cornu in medio uini plenum non proeliaris, sed epularis instrumentum bucinae, quod discumbentes in certamen accendat. |