Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 42
1 | sedent in foribus tabernarum homines tunicam non habentes nec sumptum sequentis diei. |
2 | de imperatoribus et potestatibus iudicant, immo regnare sibi uidentur et exercitibus imperare. |
3 | fiunt ebrietate diuites qui sunt ueritate inopes. |
4 | aurum donant, dispensant pecunias populis, ciuitates aedificant qui non habent cauponi unde potus <nisi> suis corporibus pretium soluant. |
5 | feruet enim uinum in his, nesciunt quid loquantur. |
6 | diuites sunt, dum inebriantur; mox ubi uinum digesserint, cernunt se esse mendicos. |
7 | uno die bibunt multorum dierum labores. |