Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 41
1 | Sed quid hoc est? dum de ieiunio disputo, strepitus audio conuiuiorum. |
2 | nisi fallor, in sermone meo redoluit prandium. |
3 | sonus ergo litterarum inuitat, inpatientiae exempla non terrent. |
4 | etenim qui ieiunantem et ea quae legis sunt ferentem expectare non passus est populus utique sedit manducare et bibere et surrexerunt ludere. |
5 | uidemus sacrilegium ebrietati fuisse coniunctum. |
6 | nam sicut mater fidei continentia ita perfidiae mater ebrietas est. |
7 | in quod facinus non ista praecipitat? |