Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 40
1 | sed et forte laboriosum est; exit enim dulce de tristitia uel labore. |
2 | noli ergo te iactare, cum ieiunas. |
3 | noli gloriari, ne nihil tibi prosit ieiunium; quae enim ad ostentationem fiunt non in futurum fructum iam extendent suum, sed praesentium mercedem consumunt. |
4 | Helias in deserto erat, ne quis ieiunantem uideret nisi soli corui, cum pascerent. |
5 | Helisaeus in deserto erat, ubi non inueniretur esca nisi amara. |
6 | Iohannes in deserto erat, ubi solas locustas aut mei siluestre inueniret. |
7 | ieiunantibus epulae pio angelorum ministerio deferebantur. |
8 | prandebat Daniel inter ieiunantes leones. |
9 | ille prandebat alienum prandium. |
10 | ferae non tangebant suum. |
11 | ieiunantibus epulae uolant, prandentibus pedes uacillant: ieiunantibus de caelo manna descendit, epulantibus culpa praeuaricationis ascendit. |