Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 37
1 | est et aliud caput mysticum. |
2 | quod illud? audi: caput mulieris uir, caput autem uiri Christus. |
3 | mitte in Christum, mitte etiam in caput eius unguentum; caput eius deus est. |
4 | illa mulier ecclesiae typum gerens, quae in caput eius misit unguentum, confessa est eius diuinitatem, et quae in pedes misit confessa est eius passionem. |
5 | utraque laudatur: et tu fac quo lauderis. |
6 | quo remissionem accipias peccatorum. |
7 | laua faciem tuam, emunda animam tuam peccatricem, laua conscientiam tuam. |
8 | index enim facies plerumque est conscientiae et quidam tacitus sermo mentis, cum aut peccato conpungimur aut integritate laetamur. |
9 | noli hanc exterminare faciem, laua illam et omnem sordem conscientiae tuae dilue. |
10 | exterminat faciem suam qui aliud corde gerit, aliud foris praetendit. |
11 | non nos uelut quodam peripetasmate operiamus: quod intus est foris luceat, quod foris est intus operetur. |
12 | nemo in ieiunio culpam includat, pure ferat innocentiam; ieiunium etenim culpae interfectorium est. |