Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 36
1 | et ideo nobis dicitur: uos autem cum ieiunatis, unguite caput uestrum et faciem uestram lauate, ne pareatis hominibus quia ieiunatis, sed patri uestro, qui est in abscondito. |
2 | et pater uester, qui uidet in abscondito, reddet uobis. |
3 | quid est unguite caput uestrum? sed et luxuriosi dicunt: 'uino et unguentis nos repleamus). |
4 | unguento enim se ungunt qui corporei odoris gratiam quaerunt: sed illa unguenta libidinis inlecebram mouere consuerunt. |
5 | aliud est sobrietatis unguentum, de quo dicit ecclesia ad sponsum: unguentum exinanitum nomen tuum, aliud oleum, quo artus animae et quaedam membra pinguescunt. |
6 | unde et Dauid ait: inpinguasti in oleo caput meum; hoc est oleum laetitiae, quo unctus est Iesus Christus a patre deo, ut prae omnibus suis emineret consortibus. |
7 | hoc iubet ungi caput nostrum, ut oleo laetitiae obducatur omnis simulata tristitia, ne uidearis ieiunium tuum uendere hominibus. |
8 | ne uidearis contristari in animae salute; nemo enim tristis coronatur, nemo maestus triumphat. |
9 | unge ergo caput tuum, ubi sensus sapientis sunt; oculi enim sapientis in capite eius. |
10 | ad mysteria uocaris et nescis; disces. |
11 | cum ueneris. |
12 | at reminiscere illud: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam: tunc cognosces quid sit ungere caput uestrum, quomodo placueris deo, ut tibi sua patefaceret sacramenta, daret gratiam spiritalem. |