Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 35
1 | Ipsa figura corporis plena grauitatis. |
2 | nullus rubor ebrietatis circumfusus genas, qui intuentium offendat aspectus, sed uultus casto micat pallore reuerendus. |
3 | sermo grauior, oculus uerecundior, gressus stabilior atque moderatior; plerumque enim turbatiore incessu proditur motus animorum. |
4 | uultus intentior et quidam cogitationis suae arbiter et tacitus cordis interpres, ut neque tristitiam praetexat neque soluatur risu incontinenti. |
5 | non enim hoc superfluum putes nostrae esse commonitionis, cum sapientia in euangelio dicat: cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. |
6 | ideo dixit hypocritas, eo quod simulatione alienam personam induant, sicut in scaena qui tragoedias canunt [et] pro eorum dictis quorum personas gerunt motus suos excitant, ut aut irascantur aut maereant uel exultent; adfectant enim isti ut ieiunare uideantur, hominibus magis quam deo cupientes probari, quod faciebant ludaei. |