monumenta.ch > Ambrosius > 33
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 32 <<<     >>> § 34

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 33

1 Mystica quoque mensa ieiunio conparatur, illa mensa, de qua dicit Dauid: parasti in conspectu meo mensam aduersum eos qui tribulant me.
2 famis adquiritur pretio et poculum illud inebrians sobrietate caelestium sacramentorum siti quaeritur.
3 dixit enim dominus: qui sititis ite ad aquam et quicumque non habetis argentum ite et emite et bibite et manducate.
4 et alibi ait: ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos uero esurietis: ecce qui seruiunt mihi bibent, uos autem sitietis.
5 qui uos nisi qui ante potastis? de quibus supra dixit: parastis daemoniis mensam et inplestis fortunae poculum.
6 ergo si ad mensam illam uenerabilem ieiunia nos sancta perducunt, si hac fame illa quae sunt aeterna mercamur, quid de iis dubitamus quae in usu humano sunt, quod etiam haec nobis faciat suauiora ieiunium?
Ambrosius HOME

bnf1732.219

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik