Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 32
1 | etiam ipsis ieiunium conuiuiis dat gratiam. |
2 | dulciores post famem epulae fiunt, quae adsiduitate fastidio sunt et diurna continuatione uiliscunt. |
3 | condimentum cibi ieiunium est. |
4 | quanto auidior adpetentia, tanto esca iocundior. |
5 | commendat sitis poculum. |
6 | nescit uini quaerere uenustates qui quidquid hauserit transmittit ad satietatem, non ad iudicium nare suspendit. |
7 | usu etiam pretiosa degenerant. |
8 | quorum autem difficilis possessio, eorum grata perfunctio. |
9 | ipse sol post noctem gratior, ipsa lux post tenebras splendidior et post uigilias sopor dulcior, ipsa salus post aegritudinis temptamenta iocundior. |
10 | ab ipso mundi conditore didicimus saepe diuersitatibus cumulari gratiam. |
11 | patrocinatur ergo et conuiuio fames et gratior fit mensa ieiuniis. |