monumenta.ch > Ambrosius > 30
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 29 <<<     >>> § 31

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 30

1 chrior facta ieiunio - dominus enim gratiam sobriae mentis augebat - omne genus suum, id est totum populum Iudaeorum a persecutionis acerbitatibus liberauit, ita ut regem sibi faceret esse subiectum, non libidinis ardore flammatum, sed caelesti miseratione conuersum, ita ut et poena in impium retorqueretur et honor sacris redderetur altanbus.
2 itaque illa quae triduo ieiunauit continuo et corpus suum aqua lauit plus placuit et uindictam rettulit.
3 Aman autem dum se regali iactat conuiuio, inter ipsa uina poenam suae ebrietatis exsoluit.
Ambrosius HOME

bnf1732.218