monumenta.ch > Ambrosius > 28
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 27 <<<     >>> § 29

Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 28

1 Spinae inquit nascuntur in manu ebriosi, quia ipse se manibus suis uulnerat, ipse ulcera sibi in pectus deicit.
2 his spinis scindit uestimentum fidei quod accepit et thensaurum suum seruare non poterit; omnis enim ebriosus et fornicator egebit et induet se scissa uestimenta insipientiae.
3 et ideo potentes uinum prohibentur bibere, ne cum biberint, obliuiscantur sapientiam.
Ambrosius HOME

bnf1732.217

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik