Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 25
1 | curritur ad coquinam, fit ingens strepitus, fit tumultus. |
2 | tota exagitatur familia, maledicunt omnes, quod nulla his requies detur. |
3 | tandem aliquando da requiem coquo, statue pincernae dexteram: summum gelu riget. |
4 | ille in frigida exercet manus, illi marmora lauantur. |
5 | mundant pauimenta uino madida et spinis cooperta piscium. |
6 | quanti dum ambulant uulnerantur! in ipso conuiuio clamor epulantium, gemitus uapulautium. |
7 | si quid forte displicuit amicis, rident: ta indignaris. |
8 | sileat aliquando domus a multis perturbationibus huc atque illuc discurrentium, a sono immolatorum animalium, uacet fumo et semustulatorum nidore. |
9 | non coquinam, sed carnificinam putes, proelium geri, non prandium curari: ita sanguine omnia natant. |